Mosaico decorativo

pronađen 2561 Rezultati za: Ibi

  • Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)

  • Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi. (Liber I Maccabaeorum 10, 59)

  • Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 10, 83)

  • Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est. (Liber I Maccabaeorum 11, 16)

  • Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)

  • et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)

  • Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; (Liber I Maccabaeorum 11, 42)

  • Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. (Liber I Maccabaeorum 11, 53)

  • Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema. (Liber I Maccabaeorum 11, 54)

  • Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”. (Liber I Maccabaeorum 11, 57)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina