pronađen 336 Rezultati za: Hominis

  • non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum. (Liber Baruch 6, 15)

  • et ex medio eius similitudo quattuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis erat eis. (Prophetia Ezechielis 1, 5)

  • Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus. Facies autem et pennae illorum quattuor: (Prophetia Ezechielis 1, 8)

  • Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)

  • Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)

  • Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)

  • Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”. (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel”. (Prophetia Ezechielis 3, 1)

  • et dixit ad me: “Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. (Prophetia Ezechielis 3, 3)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina