pronađen 534 Rezultati za: Filios
et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur”. (Liber I Regum 21, 10)
Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi”. (Liber II Regum 4, 1)
Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)
“Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma, (Liber II Regum 10, 2)
Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel. (Liber II Regum 10, 7)
invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “Quinam estis vos?”. At illi responderunt: “Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae”. (Liber II Regum 10, 13)
filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur”. (Liber II Regum 14, 6)
et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)
porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim. (Liber II Regum 17, 31)
Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber II Regum 19, 12)
Filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis aereis et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)