pronađen 480 Rezultati za: Fili Hominis
Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. (Liber Ecclesiasticus 21, 1)
Ineruditio hominis auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia. (Liber Ecclesiasticus 21, 27)
et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu illius. (Liber Ecclesiasticus 27, 5)
Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas. (Liber Ecclesiasticus 30, 23)
Audi me, fili, et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea. (Liber Ecclesiasticus 31, 26)
Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. (Liber Ecclesiasticus 32, 24)
Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei. (Liber Ecclesiasticus 34, 3)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)