pronađen 79 Rezultati za: Familias

  • Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)

  • quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 14)

  • Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. (Liber II Paralipomenon 25, 5)

  • Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum. (Liber II Paralipomenon 26, 12)

  • Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra per ministeria et turmas suas. (Liber II Paralipomenon 31, 17)

  • Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; (Liber II Paralipomenon 35, 4)

  • statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. (Liber Nehemiae 4, 7)

  • Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. (Liber Psalmorum 107, 41)

  • Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)

  • Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)

  • Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)

  • Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina