pronađen 4294 Rezultati za: Fé
Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon. (Liber II Samuelis 10, 19)
Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)
ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit”. (Liber II Samuelis 12, 6)
Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (Liber II Samuelis 12, 9)
Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis”. (Liber II Samuelis 12, 12)
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)
Dixerunt autem ei servi sui: “Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem”. (Liber II Samuelis 12, 21)
Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam. (Liber II Samuelis 12, 29)
populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem. (Liber II Samuelis 12, 31)
dixit Amnon ad Thamar: “Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua”. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. (Liber II Samuelis 13, 10)
Quae respondit ei: “Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti”. Et noluit audire eam; (Liber II Samuelis 13, 16)