pronađen 4294 Rezultati za: Fé
offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin, (Liber Numeri 15, 4)
et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. (Liber Numeri 15, 7)
Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, (Liber Numeri 15, 8)
Secundum numerum victimarum quas offeretis, ita facietis singulis secundum numerum earum. (Liber Numeri 15, 12)
Omnis indigena eodem ritu offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino. (Liber Numeri 15, 13)
Et omnis peregrinus, qui habitat vobiscum vel qui commoratur in medio vestri in omnibus generationibus vestris, offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino eodem modo sicut et vos. (Liber Numeri 15, 14)
si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato. (Liber Numeri 15, 24)
Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo. (Liber Numeri 15, 25)
Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo. (Liber Numeri 15, 27)
Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam”. (Liber Numeri 15, 31)
Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, (Liber Numeri 16, 10)
Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum”. (Liber Numeri 16, 17)