pronađen 4294 Rezultati za: Fé
afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes”. (Liber Genesis 18, 6)
Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)
Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)
Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19, 19)
Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)
Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris. (Liber Genesis 20, 1)
Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”. (Liber Genesis 20, 5)
Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)
Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. (Liber Genesis 21, 6)
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. (Liber Genesis 21, 8)