pronađen 4294 Rezultati za: Fé
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)
et statuentes eos in medio interrogabant: “In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos?”. (Actus Apostolorum 4, 7)
Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem (Actus Apostolorum 4, 15)
dicentes: “Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; (Actus Apostolorum 4, 16)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, (Actus Apostolorum 4, 24)
Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant, (Actus Apostolorum 4, 34)
et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. (Actus Apostolorum 5, 2)
Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt. (Actus Apostolorum 5, 6)
Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)
Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum. (Actus Apostolorum 5, 10)
ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum. (Actus Apostolorum 5, 15)