pronađen 4294 Rezultati za: Fé
Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis; (Prophetia Ezechielis 33, 18)
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 19)
Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 26)
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem (Prophetia Ezechielis 35, 7)
et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 35, 8)
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)
Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. (Prophetia Ezechielis 35, 13)
vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)
Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; (Prophetia Ezechielis 36, 26)
Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa, (Prophetia Ezechielis 36, 33)
Et dixit ad me: “Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant”. (Prophetia Ezechielis 37, 9)
et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium. (Prophetia Ezechielis 38, 4)