pronađen 4294 Rezultati za: Fé
Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)
Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Liber Isaiae 28, 18)
Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam. (Liber Isaiae 28, 29)
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim, (Liber Isaiae 29, 5)
Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: “Non fecisti me”; et figmentum dicat fictori suo: “Non intellegis”? (Liber Isaiae 29, 16)
quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, (Liber Isaiae 29, 20)
Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. (Liber Isaiae 30, 25)
In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; (Liber Isaiae 31, 7)
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)
Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt. (Liber Isaiae 33, 1)
Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam; irritum fecit pactum, reiecit testes, non reputavit homines. (Liber Isaiae 33, 8)