pronađen 4294 Rezultati za: Fé
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)
Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces? (Liber Iob 11, 8)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? (Liber Iob 12, 9)
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens. (Liber Iob 12, 20)
Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. (Liber Iob 13, 2)
Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos? (Liber Iob 13, 7)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)
Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo; (Liber Iob 14, 18)
Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)