pronađen 4294 Rezultati za: Fé
Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius. (Liber Iudith 10, 20)
Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum. (Liber Iudith 10, 21)
Dixitque ad eam Holofernes: “Aequo animo esto, mulier, et noli pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosor regi totius terrae. (Liber Iudith 11, 1)
Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissent me, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec. (Liber Iudith 11, 2)
Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem. (Liber Iudith 11, 11)
Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt ab eis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eis Deus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare. (Liber Iudith 11, 12)
Et miserunt in Ierusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, qui transtulerint eis illationem a senioribus. (Liber Iudith 11, 14)
Et erit ut, cum nuntiatum fuerit, et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die. (Liber Iudith 11, 15)
Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum. (Liber Iudith 11, 17)
Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: (Liber Iudith 11, 20)
Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio. (Liber Iudith 11, 22)
Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”. (Liber Iudith 11, 23)