pronađen 4238 Rezultati za: Eum
Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum. (Liber Leviticus 13, 37)
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. (Liber Leviticus 13, 43)
Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. (Liber Leviticus 13, 44)
Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. (Liber Leviticus 13, 56)
Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus, (Liber Leviticus 14, 11)
tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus, (Liber Leviticus 14, 12)
et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino (Liber Leviticus 14, 18)
Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log (Liber Leviticus 14, 21)
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino. (Liber Leviticus 14, 31)
Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 8)
Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem ligneum lavabitur aqua. (Liber Leviticus 15, 12)
Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. (Liber Leviticus 15, 15)