Mosaico decorativo

pronađen 4238 Rezultati za: Eum

  • Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)

  • Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere. (Actus Apostolorum 25, 25)

  • De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam; (Actus Apostolorum 25, 26)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)

  • Et Paulus: “Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!”. (Actus Apostolorum 26, 29)

  • at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. (Actus Apostolorum 28, 6)

  • Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)

  • At illi dixerunt ad eum: “Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)

  • Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)

  • Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, (Actus Apostolorum 28, 29)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina