pronađen 4238 Rezultati za: Eum
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum (Evangelium secundum Marcum 6, 54)
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. (Evangelium secundum Marcum 6, 55)
Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 56)
Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; (Evangelium secundum Marcum 7, 1)
et interrogant eum pharisaei et scribae: “Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?”. (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem!”. (Evangelium secundum Marcum 7, 15)
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. (Evangelium secundum Marcum 7, 16)
Et ait illis: “Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, (Evangelium secundum Marcum 7, 18)
Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 11)