pronađen 451 Rezultati za: Esset
Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia, (Liber II Paralipomenon 24, 11)
Senuit autem Ioiada plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum. (Liber II Paralipomenon 24, 15)
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)
Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)
Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae. (Liber II Paralipomenon 29, 1)
Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 29)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)
Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)
At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio. (Liber II Paralipomenon 36, 16)
Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: “Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius” super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. (Liber Esdrae 3, 11)