pronađen 1195 Rezultati za: Ergo
Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)
Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me (Prophetia Danielis 10, 18)
Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; (Prophetia Danielis 13, 10)
Dixit ergo puellis: “Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver”. (Prophetia Danielis 13, 17)
Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei. (Prophetia Danielis 13, 26)
Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius, (Prophetia Danielis 13, 52)
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi”. Qui ait: “Sub schino”. (Prophetia Danielis 13, 54)
Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi”. Qui ait: “Sub prino”. (Prophetia Danielis 13, 58)
Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)