pronađen 1195 Rezultati za: Ergo
Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc. (Liber I Samuelis 22, 1)
Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. (Liber I Samuelis 22, 11)
Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua”. (Liber I Samuelis 23, 4)
Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. (Liber I Samuelis 23, 5)
Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire. (Liber I Samuelis 23, 13)
Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis”. (Liber I Samuelis 23, 20)
Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)
Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “Petram dividentem”. (Liber I Samuelis 23, 28)
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi. (Liber I Samuelis 24, 1)
Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. (Liber I Samuelis 24, 3)
Et dixerunt viri David ad eum: “Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis””. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)
Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 14)