pronađen 2327 Rezultati za: Eos
Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. (Evangelium secundum Lucam 9, 34)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)
Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis. (Evangelium secundum Lucam 13, 34)
Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “Licet sabbato curare an non?”. (Evangelium secundum Lucam 14, 3)
At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Iesus autem convocans illos dixit: “Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)