pronađen 1617 Rezultati za: Eorum
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 24)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent, (Liber II Maccabaeorum 4, 3)
Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 49)
Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos. (Liber II Maccabaeorum 8, 15)
Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi; (Liber II Maccabaeorum 8, 25)
Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 31)
Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat; (Liber II Maccabaeorum 8, 32)
Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit. (Liber II Maccabaeorum 10, 19)