pronađen 2353 Rezultati za: Enim
si enim tantum valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)
Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit. (Liber Sapientiae 14, 2)
Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; (Liber Sapientiae 14, 12)
neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. (Liber Sapientiae 14, 13)
Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)
ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes, (Liber Sapientiae 14, 23)
Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)
Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito. (Liber Sapientiae 14, 28)