pronađen 2353 Rezultati za: Enim
Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 21)
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! (Epistula I ad Corinthios 4, 4)
Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (Epistula I ad Corinthios 4, 7)
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis? (Epistula I ad Corinthios 5, 12)