pronađen 2353 Rezultati za: Enim
Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. (Evangelium secundum Marcum 16, 8)
erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
Et dixit Zacharias ad angelum: “Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, (Evangelium secundum Lucam 1, 48)
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te” (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; (Evangelium secundum Lucam 5, 9)