pronađen 2979 Rezultati za: End
Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 19)
Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)
sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum””. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 46)
Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 22)
Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)
At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 32)