Mosaico decorativo

pronađen 2979 Rezultati za: End

  • Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)

  • Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium. (Prophetia Zachariae 9, 13)

  • Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor. (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus! Dives factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum. (Prophetia Zachariae 11, 5)

  • Et dixi: “Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae”. (Prophetia Zachariae 11, 9)

  • Et dixi ad eos: “Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite”. Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos. (Prophetia Zachariae 11, 12)

  • Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)

  • In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)

  • In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui. (Prophetia Zachariae 14, 13)

  • Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina