pronađen 2979 Rezultati za: End
cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. (Prophetia Ezechielis 21, 34)
Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)
Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. (Prophetia Ezechielis 22, 6)
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)
congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos (Prophetia Ezechielis 22, 20)
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 22, 21)
Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra. (Prophetia Ezechielis 22, 27)
Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus. (Prophetia Ezechielis 22, 28)
et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. (Prophetia Ezechielis 23, 47)
Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. (Prophetia Ezechielis 24, 10)
idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 7)