pronađen 2979 Rezultati za: End
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi; (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium. (Liber Ecclesiasticus 4, 26)
Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. (Liber Ecclesiasticus 4, 36)
Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Ab inimicis tuis separare et de amicis tuis attende. (Liber Ecclesiasticus 6, 13)
Fili, si attenderis, disces; et, si accommodaveris animum tuum, prudens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 33)
Noli facere mala, et mala non te apprehendent; (Liber Ecclesiasticus 7, 1)
Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)
Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum: (Liber Ecclesiasticus 8, 2)