pronađen 2979 Rezultati za: End
Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt. (Liber Psalmorum 21, 12)
Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)
Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, (Liber Psalmorum 22, 30)
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? (Liber Psalmorum 24, 3)
Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. (Liber Psalmorum 27, 11)
David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 28, 1)
afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto. (Liber Psalmorum 29, 2)
Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. (Liber Psalmorum 30, 4)
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? (Liber Psalmorum 30, 10)
In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. (Liber Psalmorum 31, 6)
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. (Liber Psalmorum 32, 9)
Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi. (Liber Psalmorum 35, 2)