pronađen 1722 Rezultati za: Ego
Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos. (Prophetia Ezechielis 34, 17)
Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum; (Prophetia Ezechielis 34, 20)
Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)
Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi. (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)
Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)
Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 4)
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. (Prophetia Ezechielis 35, 12)