Mosaico decorativo

pronađen 1722 Rezultati za: Ego

  • Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo. (Liber Isaiae 46, 4)

  • Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)

  • Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo”. (Liber Isaiae 47, 8)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea”. (Liber Isaiae 48, 7)

  • Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)

  • Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. (Liber Isaiae 48, 13)

  • Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. (Liber Isaiae 48, 15)

  • Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)

  • Et ego dixi: “In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo”. (Liber Isaiae 49, 4)

  • Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)

  • Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”. (Liber Isaiae 49, 18)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina