pronađen 1722 Rezultati za: Ego
Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
Ait illi: “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
Respondit Iesus et dixit ei: “Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)