pronađen 688 Rezultati za: Eat
qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; (Evangelium secundum Marcum 13, 15)
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
Et dixit eis: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”. (Evangelium secundum Lucam 1, 45)
quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, (Evangelium secundum Lucam 1, 48)
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. (Evangelium secundum Lucam 6, 21)
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)
et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me”. (Evangelium secundum Lucam 7, 23)
et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “Beati oculi, qui vident, quae videtis. (Evangelium secundum Lucam 10, 23)
Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)