pronađen 688 Rezultati za: Eat
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: (Liber Proverbiorum 31, 28)
Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)
Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)
Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator. (Liber Ecclesiastes 10, 11)
Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)
Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: “Non mihi placent”; (Liber Ecclesiastes 12, 1)
et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam: (Canticum Canticorum 6, 9)
Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 3)
Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. (Liber Sapientiae 2, 6)