pronađen 671 Rezultati za: Dux
Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)
Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus. (Prophetia Zachariae 9, 7)
"Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel"”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 7)
Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)
Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 2)
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 31)
Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)