Mosaico decorativo

pronađen 671 Rezultati za: Dux

  • Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas. (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum. (Prophetia Ezechielis 20, 41)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)

  • Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis finitae — (Prophetia Ezechielis 21, 30)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, (Prophetia Ezechielis 26, 19)

  • Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 13)

  • De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; (Prophetia Ezechielis 27, 14)

  • In aquis multis adduxerunt te remiges tui; ventus auster contrivit te in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 26)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina