pronađen 671 Rezultati za: Dux
inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. (Liber Sapientiae 10, 19)
Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores, (Liber Sapientiae 15, 4)
Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)
Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum (Liber Ecclesiasticus 22, 26)
Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis, (Liber Ecclesiasticus 44, 27)
Auditam fecit illi vocem suam et induxit illum in nubem; (Liber Ecclesiasticus 45, 5)
Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit. (Liber Ecclesiasticus 46, 4)
Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos. (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum. (Liber Ecclesiasticus 48, 19)
Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in lapides eversos civitates munitae. (Liber Isaiae 37, 26)
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt. (Liber Isaiae 43, 17)
Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. (Liber Isaiae 48, 15)