pronađen 671 Rezultati za: Dux
et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc”. (Liber Esdrae 4, 2)
Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 5)
In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? (Liber Esdrae 5, 3)
Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem. (Liber Esdrae 5, 6)
Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco, (Liber Esdrae 6, 6)
dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificent domum Dei illam in loco suo. (Liber Esdrae 6, 7)
Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. (Liber Esdrae 6, 13)
Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc: (Liber Esdrae 10, 2)
Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. (Liber Esdrae 10, 10)
constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc”. (Liber Esdrae 10, 14)
Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi. (Liber Esdrae 10, 17)