pronađen 569 Rezultati za: Domus Dei
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua”. (Liber Ieremiae 23, 8)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)
Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)
Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. (Liber Ieremiae 26, 10)
“Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum”. (Liber Ieremiae 26, 18)
Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis. (Liber Ieremiae 27, 16)
Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. (Liber Ieremiae 28, 3)
Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. (Liber Ieremiae 32, 15)
Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel; (Liber Ieremiae 33, 17)
Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: “Bibite vinum”. (Liber Ieremiae 35, 5)
Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo. (Liber Ieremiae 36, 10)
Et dixit Ieremias ad Sedeciam: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; (Liber Ieremiae 38, 17)