Mosaico decorativo

pronađen 569 Rezultati za: Domus Dei

  • Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 21, 6)

  • sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti: (Liber II Paralipomenon 21, 13)

  • Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. (Liber II Paralipomenon 22, 3)

  • Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. (Liber II Paralipomenon 22, 10)

  • Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 5)

  • Et imposuerunt ei manus; cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. (Liber II Paralipomenon 23, 15)

  • Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. (Liber II Paralipomenon 23, 19)

  • Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus. (Liber II Paralipomenon 24, 8)

  • quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur. (Liber II Paralipomenon 24, 12)

  • Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 21)

  • Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 24, 27)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina