pronađen 3318 Rezultati za: Dominus
Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa, (Liber Isaiae 2, 17)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)
Surgit ad arguendum Dominus et stat ad iudicandos populos. (Liber Isaiae 3, 13)
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: “Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. (Liber Isaiae 3, 14)
Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis?”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)
Et dixit Dominus: “Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant, (Liber Isaiae 3, 16)
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit”. (Liber Isaiae 3, 17)
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques (Liber Isaiae 3, 18)
Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris, (Liber Isaiae 4, 4)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio, (Liber Isaiae 4, 5)
In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore”. (Liber Isaiae 5, 9)
et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, (Liber Isaiae 5, 16)