pronađen 3318 Rezultati za: Dominus
Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius. (Liber Psalmorum 37, 13)
quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus. (Liber Psalmorum 37, 17)
IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. (Liber Psalmorum 37, 18)
Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. (Liber Psalmorum 37, 24)
quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. (Liber Psalmorum 37, 28)
Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. (Liber Psalmorum 37, 33)
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo. (Liber Psalmorum 37, 40)
Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: “Magnificetur Dominus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 40, 17)
Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 40, 18)
Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus. (Liber Psalmorum 41, 2)
Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. (Liber Psalmorum 41, 3)
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius. (Liber Psalmorum 41, 4)