pronađen 3318 Rezultati za: Dominus
Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: “Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua”. Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)
Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore. (Liber II Paralipomenon 21, 7)
Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae, (Liber II Paralipomenon 21, 12)
ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam; (Liber II Paralipomenon 21, 14)
Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus, (Liber II Paralipomenon 21, 16)
Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. (Liber II Paralipomenon 21, 18)
Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab. (Liber II Paralipomenon 22, 7)
Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: “Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)
Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “Videat Dominus et requirat!”. (Liber II Paralipomenon 24, 22)
Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. (Liber II Paralipomenon 24, 24)
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur”. (Liber II Paralipomenon 25, 4)
Venit autem homo Dei ad illum et ait: “O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. (Liber II Paralipomenon 25, 7)