pronađen 3318 Rezultati za: Dominus
egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium”. (Liber II Regum 2, 21)
Dixitque rex Israel: “Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab”. (Liber II Regum 3, 10)
Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab?”. (Liber II Regum 3, 13)
Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; (Liber II Regum 3, 14)
et ait: “Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas. (Liber II Regum 3, 16)
Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)
Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi”. (Liber II Regum 4, 27)
Porro mater pueri ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te”. Surrexit ergo et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)
Responditque ei minister eius: “Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris?”. Rursum ille dixit: “Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit””. (Liber II Regum 4, 43)
Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. (Liber II Regum 5, 1)
Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5, 3)
At ille respondit: “Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam”. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. (Liber II Regum 5, 16)