pronađen 1202 Rezultati za: Domino
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima. (Liber II Paralipomenon 31, 14)
Fecit ergo Ezechias secundum haec in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 31, 20)
Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. (Liber II Paralipomenon 32, 23)
Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 2)
Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)
Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 16)
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 33, 17)
Ad regem autem Iudae, qui misit vos pro Domino consulendo, sic loquimini: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, (Liber II Paralipomenon 34, 26)
Et stans in gradu suo percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro. (Liber II Paralipomenon 34, 31)
Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)
Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi. (Liber II Paralipomenon 35, 1)
Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)