pronađen 1865 Rezultati za: Domini Dei
et ait Ieremias propheta: “Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. (Liber Ieremiae 28, 6)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens: (Liber Ieremiae 28, 12)
Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. (Liber Ieremiae 29, 20)
“Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula. (Liber Ieremiae 29, 26)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 29, 30)
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. (Liber Ieremiae 30, 23)
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)
Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. (Liber Ieremiae 31, 12)
et omnis vallis cadaverum et cineris et universa regio usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini; non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum”. (Liber Ieremiae 31, 40)
Et dixit Ieremias: “Factum est verbum Domini ad me dicens: (Liber Ieremiae 32, 6)
Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 32, 26)