Mosaico decorativo

pronađen 674 Rezultati za: Domine

  • Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino, (Liber Baruch 2, 17)

  • sed anima, quae tristis est super magnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine. (Liber Baruch 2, 18)

  • Quia non in iustificationibus patrum nostrorum et regum nostrorum nos prosternimus preces nostras ante faciem tuam, Domine Deus noster; (Liber Baruch 2, 19)

  • Et fecisti in nos, Domine Deus noster, secundum omnem moderationem tuam et secundum omnem miserationem tuam magnam, (Liber Baruch 2, 27)

  • Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)

  • Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo; (Liber Baruch 3, 2)

  • Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine, (Liber Baruch 3, 6)

  • Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine”. (Liber Baruch 6, 5)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?”. (Prophetia Ezechielis 9, 8)

  • Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina