pronađen 8660 Rezultati za: Dom
in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel”. (Liber Numeri 17, 3)
ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. (Liber Numeri 17, 5)
Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “Vos interfecistis populum Domini”. (Liber Numeri 17, 6)
Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)
Dixitque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 17, 9)
Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”. (Liber Numeri 17, 11)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 17, 16)
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, (Liber Numeri 17, 22)
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. (Liber Numeri 17, 23)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”. (Liber Numeri 17, 25)
Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus. (Liber Numeri 17, 26)