pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. (Epistula I ad Corinthios 10, 21)
An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Domini enim est terra, et plenitudo eius. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. (Epistula I ad Corinthios 11, 26)
Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Epistula I ad Corinthios 11, 32)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)