pronađen 8660 Rezultati za: Dom
cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)
Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum; (Liber Leviticus 16, 11)
assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta, (Liber Leviticus 16, 12)
ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)
Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)
Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum; (Liber Leviticus 16, 18)
In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. (Liber Leviticus 16, 30)
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 17, 1)
“Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens: (Liber Leviticus 17, 2)
Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)
et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)